- SABA
- I.SABAInsul. parva, ex Antillis, sub Hollandis, vix 20. mill. pass. a parte Occidentali Insulae Christophori.II.SABAIulianus, vide Iulianus.III.SABAcastellum, a quo Campus magnus Campus Sabae dicitur; in tribu Isaschar.IV.SABAmetropolis Sabaeorum, caput regionis et gentis cognominis, in monte condita, ἐπ᾿ ὄρους ᾠκισμένη, secundum Agatharchidem in Descr. Arab.Aliter Sabatha et Sabotha Plinio; qui a Salmasio refellitur. A Saba enim Sabaei populi, a Sabbatha, Sabbathae Avieno,———— rutili contermina Ponti.Minnaei´Sabbathaeque tenent, super impiger amplaAequora desulcat glebae ditis Cletabenus.In eius locum successit Μαριάβα, ut habet Agatharchides idem apud Strabonem, laudatum Claud. Salmasio, ad Solin. p. 492. et seqq. Vide quoque infra Sabota, item in voce Sabis.V.SABAurbs Aethiopiae Reginae Schebae, quae maximô et difficillimô itinere susceptô, audivit Salomonem, historia lectu memorabilis, exstat 1. Reg. c. 10. Nam Nicannam Cedrenus, in Hist. Eccl. et Sabellicus, l. 1. c. 5. Makedam, Annales Aethiopiae vocant: Sabam seu Sabaeam Metropolim eius, in extremo Arabiae Felicis littore, non procul ab ipsis sinus Arabici faucibus, sitam esse tradentes: aliis aliter statuentibus. In quo Regno quanta fuerint Sapientiae incrementa, inde constat, quod Regina haec ideo Hierosolymam ascenderit, ut cum Salomone de quaestionibus abstrusissimis, quas S. Scriptura Gap desc: Hebrew appellat, disputaret, et referunt hinc quidam, Aethiopes sive Sabaeos, libros Mosis ab usque Salomonis aetate, a Regina sua in patriam allatos, habere. Sane Iosephus meminit eam duodecim millium Iodaeorum coloniam, Regis permissu, in sua regna abduxisse, quod niti videtur locô 1 Regum c. 10. v. 13. lisdem ex locis Magnos venisse Christum adoraturos sunt qui contendant, ex Psalmo 72. v. 10. alii tamen ex Perside sive Babylonia et Susis eos arcessunt. Vide Georg. Hornium, Histor. Phil. l. 5. c. 2. Solem a Sabaeis, Arabiae incolis, antiquitus adorari consuevisse, eique tus quottidie adoleri in ara tecto imposita, Strabo docet, l. 6. De iisdem Theophrastus, Hist. plantar. l. 9. c. 4. Συνάγεται πανταχόθεν ἡ σμύρνα καὶ λιβανωτὸς, εἰς τὸ ἱερὸν τοῦ ἡλίου, τοῦτο δ᾿ ῏ειναι μὲν τῶ Σαβαίων, ἁγιώτατον δὲ πολὺ τῶ περὶ τὸν τόπον, τηρεῖν δ᾿ ἐκεῖ τοὺς Α῎ραβας ενόπλους, Convehi undique myrrham ac tus ad delubrum Solis: hoc Sabaeorum quidem esse; sanctissimum vero locorum omnium circumiacentium? custodesque habere Arabes armatos. Gerh. Ioh. Voss. de Idolol. l. 2. c. 7. Vide quoque Salmas. ad Solin. p. 500. et infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.